monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 9
Haec ab eruditissimis gentis illius didicimus, qui intantum non recipiunt Spiritum sanctum, vel Angelum fuisse Melchisedech, ut etiam certissimum hominis nomen adscribant. Et revera stultum est, id quod in typo dicitur: eo quod Christi sacerdotium finem non habeat; et ipse rex et sacerdos nobis utrumque donaverit, ut simus genus regale et sacerdotale , et quasi angularis lapis parietem utrumque coniunxerit, et de duobus gregibus bonus pastor unum effecerit gregem ; sic quosdam referre ad ἀναγωγην, ut historiae auferant veritatem, et dicant non fuisse regem, sed imagine hominis Angelum demonstratum: cum intantum nitantur Hebraei Melchisedech regem Salem, filium Noe, Sem ostendere, ut ante hoc scriptum sic referant: Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ei (haud dubium, quin Abrahae) postquam reversus est a caede Chodorlaomor, et regum qui cum eo erant in valle Save: haec est vallis regis; de qua statim sequitur: Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum , et reliqua. Si ergo haec civitas regis est, et vallis regis, sive ut Septuaginta transtulerunt, campus, quem hodie Aulonem Palaestini vocant: manifestum est hominem fuisse, qui in terrena et valle et urbe regnavit .